

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 15: Versus 23
Et dabant.[BEDA.]Matthaeus,cum felle mistum[Matth. 27.], quod idem est. Fel enim pro amaritudine posuit. Myrrhatum enim vinum est amarissimum; quanquam fieri possit ut et felle et myrrha amarissimum redderent vinum.[HIER.]Et dabant,etc. Hoc aceto succus lethalis pomi abstergitur.Et non accepit.Id pro quo patitur. Unde de eo:Quae non rapui tunc exsolvebam[Psal. 68.].Et non accepit.Matthaeus:Et cum gustasset, noluit bibere.Indicat Matthaeus quod pro nobis amaritudinem mortis gustaverit, sed die tertia resurrexit.